- OSCA
- I.OSCAoppid. Hispaniae Tarraconensis in Bastitanis, Escua Plinio, nunc vulgo Huescar, vel Guescar, in regno Granatae, in confinio Murciae, versus montes, cum titulo Ducatus, inter Basti 7. et Caravaccam in Boream, 10. leuc.II.OSCAvulgo Huesca, urbs Hispaniae citerioris in regno Arragonio. Hîc Sertorius Academiam, educationi iuventutis instituit, et vitam morte commutavit. Plut. in Sertorio.Velleius: l. 2. c. 30. Sertorium inter cenam Etoscae interemit. Imo Oscae, Strab. l. 3. de eodem Sertorio, Ε᾿τελεύτα δ᾿ εν Ο῎σκῃ, ita enim egregie emendavit Cl. Puteanus; olim corrupte νόσῳ. Florus etiam l. 3. c. 22. Oscam inter urbes recenset, quae Sertoriô occisô in potestatem Romanam venêre. Locus illius ita scribendus est, Ipsae quoque in Romanam fidem venêre urbes, Osca, Thermes, Tutia, Valentia, Uxama, longitud. 21. 20. latitud. 43. 00. Olim urbs Illergetum, in Vascitania tractu, ad Isuelam fluv. 9. leuc. a Caesaraugusta in Caeciam, 8. a Iacca in Meridiem, 7. a Barbastro in Occidentem parva sed culta. Ex nummis antiquis legit Anton. Augustinus V. V. Osca, et exponit Urbs Victrix Osca. Baudrand. Episcopalis est sub Archiepiscopo Tarraconensi olim, nunc Caesaraugustano. Hîc Concilium A. C. 598. Aerae Hispanicae 636. Conciliorum Volum. 14. edition. Lupar. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.